Niels Jespersen: Graduale

[191]

Gloria in excelsis Deo.

GLoria in excelsis |192Deo.
Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
Laudamus te.
Benedicimus te.
Adoramus te.
Glorificamus te.
Gratias agimus tibi, propter magnam gloriam tuam.
Domine Deus, rex coelestis, Deus |193Pater omnipotens.
Domine Fili vnigenite, Jesu Christe.
Domine Deus, agnus Dei, Filius Patris.
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
|194Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam tu solus sanctus.
Tu solus Dominus.
Tu solus altissimus, Jesu Christe.
Cum sancto spiritu, in gloria Dei Patris, Amen.

Klik på et sidetal i tekstens venstremargin for at se en faksimile af siden.

Du kan slå ord fra teksten op i ordbogen. Aktivér "ordbog" i toppen af siden for at komme i gang.