Niels Jespersen: Graduale

[249]

Gloria in excelsis Deo.

GLoria in excelsis |250 Deo.
Et in terra pax hominibus
bonæ voluntatis.
Laudamus te.
Benedicimus te.
Adoramus te.
Glorificamus te.
Gratias agimus tibi, propter magnam gloriam tuam.
Domine Deus, |251 rex coelestis, Deus Pater omnipotens.
Domine Fili vnigenite, Jesu Christe, et sancte Spiritus.
Domine Deus, agnus Dei, Filius Patris.
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi, |252 suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam tu solus sanctus.
Tu solus Dominus.
Tu solus altissimus, Jesu Christe.
Cum sancto Spiritu, in gloria |253 Dei Patris. Amen.

Klik på et sidetal i tekstens venstremargin for at se en faksimile af siden.

Du kan slå ord fra teksten op i ordbogen. Aktivér "ordbog" i toppen af siden for at komme i gang.