Niels Jespersen: Graduale

|277Sequentz.

BEnedicta semper sancta sit trinitas,
deitas scilicet vnitas coequalis gloria.
Pater, Filius, sanctus Spiritus,
tria sunt nomina,
omnia eadem substantia.
Deus genitor, Deus genitus,
in vtroque sacer |278 Spiritus,
deitate socia.
Non tres tamen Dij sunt,
Deus verus vnus est,
sic Pater Dominus, Filius, Spiritusque Dominus.
Proprietas in personis,
vnitas est et in essentia.
Maiestas par et potestas,
decus, honor,
æquè per omnia.
Sydera, Maria, |279 continens,
arua simul et vniuersa condita.
Quem tremunt impia tartara,
colit quoque quem et abyssus infima.
Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita.
Quem laudat Sol atque Luna,
dignitas adorat angelica.
Et nos voce præcelsa omnes |280 modulemur organica cantica dulci melodia.
Eia et eia nunc simul iubilemus altithrono Domino laudes in excelsis.
O adoranda trinitas.
O veneranda vnitas.
Per te sumus creati vera æternitas.
Per te sumus redempti summa tu |281 charitas.
Populum cunctum tu protege,
salua, libera, eripe et emunda.
Te adoramus omnipotens,
tibi canimus,
tibi laus et gloria:
Per infinita secula seculorum.

*

Klik på et sidetal i tekstens venstremargin for at se en faksimile af siden.

Du kan slå ord fra teksten op i ordbogen ved at dobbelt-klikke på et ord. Aktivér "ordbog" i toppen af siden for at komme i gang.