Niels Jespersen: Graduale

|41Gloria in excelsis Deo.

GLoria in excelsis Deo.
Et in terra pax, hominibus bonæ voluntatis.
Laudamus te.
Benedicimus te.
Adoramus te.
Glorificamus te.
Gratias agimus |42 tibi, propter magnam gloriam tuam.
Domine Deus, rex coelestis, Deus pater omnipotens.
Domine Fili vnigenite, Jesu Christe altissime.
Domine Deus, agnus Dei, Filius |43 Patris.
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam tu solus sanctus.
Tu solus Dominus,
Tu solus |44 altissimus IHESV CHRISTE.
Cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris, Amen.

Klik på et sidetal i tekstens venstremargin for at se en faksimile af siden.

Du kan slå ord fra teksten op i ordbogen. Aktivér "ordbog" i toppen af siden for at komme i gang.