Niels Jespersen: Graduale

[373]

Strax effter Predicken/ skal begyndis aff Predickestolen/ vdi Kiøbstederne.

TE Deum laudamus,
te Dominum confitemur.
Te æternum patrem omnis terra veneratur.
Tibi om|374nes angeli,
tibi coeli et vniuersæ potestates.
Tibi Cherubin et Seraphin incessabili voce proclamant.
Sanctus. Sanctus. Sanctus.
Dominus Deus sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra maie|375statis gloriæ tuæ.
Te gloriosus apostolorum Chorus.
Te prophetarum laudabilis numerus.
Te martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia.
Patrem immensæ maiestatis.
|376 Venerandum tuum verum et vnicum Filium.
Sanctum quoque paracletum spiritum.
Tu rex gloriæ Christe.
Tu patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti virginis vterum.
Tu deuicto mortis a|377culeo aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes in gloria patris.
Judex crederis esse venturus.
Te ergo quesumus famulis tuis subueni,
quos precioso sanguine redemisti.
Æterna fac cum sanctis |378 tuis gloria munerari.
Saluum fac populum tuum Domine,
et benedic hæreditati tuæ.
Et rege eos,
et extolle illos vsque in æternum.
Per singulos dies benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in seculum,
et in se|379culum seculi.
Dignare Domine die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri Domine,
miserere nostri.
Fiat misericordia tua Domine super nos,
quemadmodum sperauimus in te.
Jn te Domine speraui,
non confundar in |380 æternum.

Klik på et sidetal i tekstens venstremargin for at se en faksimile af siden.

Du kan slå ord fra teksten op i ordbogen ved at dobbelt-klikke på et ord. Aktivér "ordbog" i toppen af siden for at komme i gang.