Hans Vingaard: En Ny Psalmebog 1553

[175v]

CREDO IN VNVM DEVM.

PAtrem omnipotentem,
Factorem coeli et terræ
uisibilium omnium et inuisibilium.
Et in unum Dominum Iesum Christum
filium Dei unigenitum,
et ex PATRE natum ante omnia sæcula.
DEVM de Deo
Lumen de lumine,
Deum uerum de Deo uero,
genitum non factum
consubstantialem Patri,
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines,et propter nostram salutem, descendit de coelis,
Et incarnatus est de spiritu sancto,
Ex Maria uirgine,
et homo factus est,
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato
passus et sepultus est,
Et resurrexit tertia die
secundum scripturas,
et ascendit in coelum
sedet ad dexteram Patris,
Et iterum uenturus cum gloria iudicare uiuos et mortuos.
Et in spiritum sanctum
Dominum uiuificantem,
|176rsanctam Ecclesiam,
Remissionem peccatorum,
et expecto resurrectionem mortuorum,
Et uitam uenturi sæculi,
Amen.

Klik på et sidetal i tekstens venstremargin for at se en faksimile af siden.

Du kan slå ord fra teksten op i ordbogen. Aktivér "ordbog" i toppen af siden for at komme i gang.