Niels Jespersen: Graduale

[254]

Sequentz.

VEni sancte Spiritus, et emitte coelitus lucis tuæ radium.
Veni |255 Pater pauperum, veni dator munerum, veni lumen cordium.
Consolator optime, dulcis hospes animæ, dulce refrigerium.
Jn labore requies, in æstu temperies, in fletu solatium.
O lux beatissima, reple cordis intima tuo|256rum fidelium.
Sine tuo numine nihil est in homine, nihil est innoxium.
Laua quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est saucium.
Flecte quod est rigidum, foue quod est frigidum, rege quod est deuium.
Da tuis fidelibus, in te |257 confidentibus, sacrum septenarium.
Da virtutis meritum, da salutis exitum, da perenne gaudium,
Amen.

Klik på et sidetal i tekstens venstremargin for at se en faksimile af siden.

Du kan slå ord fra teksten op i ordbogen. Aktivér "ordbog" i toppen af siden for at komme i gang.