Niels Jespersen: Graduale

[257]

Credo latinus Som på Jule dag.

For Predicken oc effter/ Begyndis aff Predickestolen tre gange/ Det første Vers aff: Nu bede wi den hellig Aand.

Offertorium.

SAncti spiritus adsit nobis gratia.
|258 Quæ corda nostra sibi faciat habitacula.
Expulsis inde cunctis vitijs spiritalibus.
Spiritus alme illustrator hominum.
Horridas nostræ mentis purga tenebras.
Amator sancte sensatorum semper cogitatuum.
Jnfunde vnctionem tuam clemens nostris sen|259sibus.
Tu purificator omnium flagitiorum Spiritus.
Purifica nostri oculum interioris hominis.
Vt videri supremus genitor possit à nobis.
Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi.
Prophetas tu inspirasti, vt præconia Christi præcinuissent |260 inclita.
Apostolos confortasti, vtj tropheum Christi per totum mundum veherent.
Quando machinam per verbum suum fecit Deus coeli terræ marium.
Tu super aquas foturus eas, numen tuum expandisti Spiritus.
Tu animabus viuificandis aquas fæ|261cundas.
Tu aspirando das spiritales esse homines.
Tu diuisum per linguas mundum,
et ritus adunasti Domine.
Jdolatras ad cultum Dei reuocas, magistrorum optime.
Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius, sancte Spiritus.
Sine |262 quo preces omnes cassæ creduntur et indignæ Dei auribus.
Tu qui omnium seculorum sanctos, tui numinis docuisti instinctu amplectenda Spiritus.
Jpse hodie Apostolos Christi donans munere insolito et cunctis inaudito seculis.
Hunc diem glori|263osum fecisti.

Klik på et sidetal i tekstens venstremargin for at se en faksimile af siden.

Du kan slå ord fra teksten op i ordbogen. Aktivér "ordbog" i toppen af siden for at komme i gang.