Niels Jespersen: Graduale

[54]

Offersang skal vdi Kiøbstederne begyndis paa denne effterfølgende Sequentze. Men vdi Landzkirckerne paa/ Resonet in laudibus etc.

EJa recolamus laudibus piis, digna huius diei carmina,
in qua nobis |55lux oritur gratissima.
Noctis inter it nebula, pereunt nostrj criminis vmbracula.
Hodie seculo Virgo sancta est enixa nouæ salutis gaudia.
Quem tremunt barathra, mors cruenta pauet ipsa, à quo peribit mortua.
Gemit capta pestis antiqua, coluber |56 liuidus perdit spolia.
Homo lapsus, ouis abducta, reuocatur ad æterna gaudia.
Gaudent in hac die agmina Angelorum coelestia.
Quia erat drachma decima perdita, et est inuenta.
O quam natiuitas beata, qua redempta est natura.
Deus qui creauit |57 omnia, nascitur ex foemina.
Mirabilis natura, mirificè induta, assumens quod non erat, manens quod erat.
Jnduit naturam Dei Filius humanam, quis audiuit talia, dic rogo facta?
Quærere venerat pastor pius quod perierat.
Jnduit galeam, certat vt |58 miles armatura.
Prostratus in sua propria ruit hostis spicula, auferuntur tela
in quibus fidebat, diuisa sunt illius spolia, capta præda sua.
Christi pugna fortissima salus nostra est vera.
Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam.
Jn qua sibi |59 laus est æterna, Amen.
REsonet in laudibus,
cum iucundis plausibus,
Sion cum fidelibus.
Christus natus hodie,
ex Maria virgine,
sine virilj semine.
Pueri concinite,
nato Regi psallite,
voce pia dicite.
Sion lauda Dominum,
saluatorem hominum,
purgatorem criminum.
Apparuit quem genuit Maria.
Sunt im|60pleta quæ prædixit Gabriel.
Eia, Eia,
Virgo Deum genuit,
quem diuina voluit clementia.
Hodie apparuit apparuit in Jsrael,
ex Maria virgine est natus Rex.
Magnum nomen Domini Emanuel,
quod annunciatum est per Gabriel.

Klik på et sidetal i tekstens venstremargin for at se en faksimile af siden.

Du kan slå ord fra teksten op i ordbogen ved at dobbelt-klikke på et ord. Aktivér "ordbog" i toppen af siden for at komme i gang.