Hans Thomissøn: Den danske Psalmebog

[12v]

X. RESONET IN laudibus.

Resonet in laudibus,
cum iucundis plausibus,
Sion cum fi|13rdelibus.
Apparuit quem genuit Maria.
Sunt impleta quæ prædixit Gabriel.
Eia, Eia,
Virgo Deum genuit,
quem diuina voluit clementia.
Hodie apparuit apparuit in Israel,
ex Maria virgine est natus Rex.
|13vMagnum nomen Domini Emanuel,
quod annunciatum est per Gabriel.
Christus natus hodie,
ex Maria virgine,
sine virilj semine.
Apparuit quem genuit Maria.
Sunt impleta quæ prædixit Gabriel.
Eia, Eia,
Virgo Deum genuit,
quem diuina voluit clementia.
Hodie apparuit apparuit in Israel,
ex Maria virgine est natus Rex.
Magnum nomen Domini Emanuel,
quod annunciatum est per Gabriel.
Pueri concinite,
nato Regi psallite,
voce pia dicite.
Apparuit quem genuit Maria.
Sunt impleta quæ prædixit Gabriel.
Eia, Eia,
Virgo Deum genuit,
quem diuina voluit clementia.
Hodie apparuit apparuit in Israel,
ex Maria virgine est natus Rex.
Magnum nomen Domini Emanuel,
quod annunciatum est per Gabriel.
Sion lauda Dominum,
saluatorem hominum,
purgatorem criminum.
Apparuit quem genuit Maria.
Sunt impleta quæ prædixit Gabriel.
Eia, Eia,
Virgo Deum genuit,
quem diuina voluit clementia.
Hodie apparuit apparuit in Israel,
ex Maria virgine est natus Rex.
Magnum nomen Domini Emanuel,
quod annunciatum est per Gabriel.

Klik på et sidetal i tekstens venstremargin for at se en faksimile af siden.

Du kan slå ord fra teksten op i ordbogen. Aktivér "ordbog" i toppen af siden for at komme i gang.