Hans Thomissøn: Den danske Psalmebog

|7r VI. DIES EST LÆticiæ:

Dies est læticiæ,
in ortu regali:
Nam processit hodie,
de ventre virginali:
Puer admirabilis,
totus delectabilis,
in humanitate,
qui inæstimabilis
est et ineffabilis,
in diuinitate.
Mater hæc est filia,
Pater hic est natus:
Quis audiuit talia,
|7vDeus homo natus.
Seruus hic est Dominus,
Qui vbique cominus,
nescit comprehendi.
Præsens est et eminus,
stupor ille geminus,
nescit comprehendi.
In obscuro nascitur
illustrator solis:
stabulo reponitur
princeps terræ molis.
Fatigatur dextera
qui et fecit sydera,
qui coelos ascendit.
Concrepat vagitibus,
qui tonat in nubibus,
et coelos ascendit.
Orto Dei filio,
Virgine de pura:
vt rosa de lilio,
stupescit natura.
|8rQuem parit iuuencula,
natum ante secula,
creatorem rerum:
quod vber mundiciæ,
dat lac pudicitiæ,
antiquo dierum.
Vt vitrum non læditur,
sole penetrante:
Sic illæsa creditur
post partum et ante.
Felix hæc puerpera,
cuius casta viscera
Deum genuerunt:
Et beata vbera
in ætate tenera
Christum lactauerunt.
Angelus pastoribus,
iuxta suum gregem
nocte vigilantibus,
natum coeli Regem
nunciat cum gaudio,
|8viacentem in præsepio,
infantem pannosum,
Angelorum Dominum,
et præ natis hominum,
forma speciosum.
Orbis dum describitur,
Virgo prægnans ibat
Bethlehem, cum nascitur
Deus, qui nos scribat
Angelorum curia,
quæ canebat gloriam
nouæ dignitatis:
Deus in sublimibus,
det pacem hominibus,
bonæ voluntatis.
Christe qui nos proprijs
manibus fecisti,
Et pro nobis omnibus
nasci voluisti:
Te deuotè poscimus,
laxa quod peccauimus,
|9r ne sinas perire,
quos cruore proprio
redemisti, gaudio
fac ad te venire.

Klik på et sidetal i tekstens venstremargin for at se en faksimile af siden.

Du kan slå ord fra teksten op i ordbogen. Aktivér "ordbog" i toppen af siden for at komme i gang.