Hans Vingaard: En Ny Psalmebog 1553

[174r]

DE MORTE ET RESVRRECTIONE CHRISTI. M. Her. Bon.

CHristus pro nobis passus est,
Et immolatus agnus est.
Effuso suo sanguine,
In ipsa Crucis arbore.
|174vEt mortuus imperium,
Diuicit diabolicum.
Nam resurgens ex mortuis,
Victor redit ex inferis
Deleuit et Chirographum,
Nobis quod est contrarium.
Expoliato Satana,
Reclusa coeli ianua.
Habemus ergo liberum,
Iam nos ad Patrem aditum.
Per Christum Dei filium,
Pro nobis morti traditum.
Alleluia, Alleluia,
Benedicamus Domino

Klik på et sidetal i tekstens venstremargin for at se en faksimile af siden.

Du kan slå ord fra teksten op i ordbogen. Aktivér "ordbog" i toppen af siden for at komme i gang.