Hans Vingaard: En Ny Psalmebog 1553

[174v]

DE MISSO SPIRITV SANCTO IN DIE PENTECOSTES M. Her. Bon.

QVando Christus ascenderat,
Sedens ad Patris dexteram.
Quem antea promiserat,
E coelo mittit Spiritum.
Auditur tanquam sonitus,
Linguæ uedentur igneæ.
|175rHic subito adueniens,
Metum incussit omnibus.
Et consolatur pauidos,
Apostolorum animos.
Qui statim linguis uarijs,
Docent Dei magnalia.
Fæcundat hic Ecclesiam,
Diuersis donis, sterilem.
Consolator, illuminat,
Et seruat conscientias.
Aduersus mundum, Satanam,
Et dire mortis impetum.
Patrem oramus igitur,
Coelestem, sanctus Spiritus.
Vt nos in fide filij,
Pura, semper retineat.
Alleluia, Alleluia,
Benedicamus Domino.

Klik på et sidetal i tekstens venstremargin for at se en faksimile af siden.

Du kan slå ord fra teksten op i ordbogen. Aktivér "ordbog" i toppen af siden for at komme i gang.