MAne prima sabbathi surgens Dei Filius, nostra spes et gloria.
Victo rege sceleris, redijt ab inferis, cum summa victoria.
Cuius resurrectio, omni plena gaudio, consolatur omnia.
Resurgentis itaque
|201 Maria Magdalena facta est
prænuncia.
Ferens Christi fratribus, eius morte tristibus, expectata gaudia.
O beati oculi, quibus regem seculi, morte iam deposita, prima est
intuita.
Hæc est illa foemina, cuius cuncta crimina ad Christi vestigia
|202 eius lauit gratia.
Quæ dum plorat et mens orat, facto clamat, quod cor amat Jesum super
omnia.
Non ignorat quem adorat, quid precetur, et deletur quod mens timet conscia.
O Jesu saluator pie,
vita nostra verè factus es, per tuam sanc
|203tam mortem.
Patri tuo coæqualis, dum fuisti nunc mortalis, morte mortem superasti.
Tu es mundi saluator ille æternus, quem prædixerunt diuini vates. Cuius
liuore sanata est ecclesia.
Tu es vera coeli porta, per te mundo lux est
|204
orta. Tu resurgendo, sublata tristitia, mundum reples lætitia.
O Domine Jesu benigne, audi vota laude plena, Deo Patri tuam ecclesiam
clementer reconcilia.
Tu fons summæ bonitatis, qui nos lauas à peccatis,
fratres tuos tua
|205iusticia semper amictos
refoue.
Vt tecum permaneant in gloria.