Niels Jespersen: Graduale

[48]

Credo.

CRedo in vnum Deum.
Patrem omnipotentem,
factorem Coeli et Terræ,
visibilium omnium et inuisibilium.
Et in vnum Dominum Jesum Christum,
Fi|49lium Dej vnigenitum:
Et ex Patre natum ante omnia secula,
Deum de Deo,
Lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum non factum,
consubstantialem Patrj,
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter nostram sa|50lutem descendit de Coelis,
Et incarnatus est de Spiritu Sancto,
Ex Maria virgine,
Et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato,
Passus et sepultus est.
Et resurrexit tertia die,
secundum scripturas.
Et ascendit in Coelum,
|51sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria iudicare viuos et mortuos.
Cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum,
Dominum et viuificantem,
qui ex Patre Filioque procedit,
qui cum Patre et Filio simul adoratur,
|52et conglorificatur,
qui locutus est per prophetas.
Et vnam sanctam catholicam et Apostolicam Ecclesiam.
Confiteor vnum baptisma,
in remissionem peccatorum.
Et expecto resurrectionem mortuorum.
Et vitam venturi seculj.
A|53men.

Klik på et sidetal i tekstens venstremargin for at se en faksimile af siden.

Du kan slå ord fra teksten op i ordbogen ved at dobbelt-klikke på et ord. Aktivér "ordbog" i toppen af siden for at komme i gang.