Hans Vingaard: En Ny Psalmebog 1553

[9v]

Dies est leticie in ortu regali.

DJes est leticie/
in ortu regali/
Nam processit hodie/
de ventre virginali.
Puer admirabilis/
totus delectabilis/
in humanitate/
qui in æstimabilis/
est et ineffabilis/
in diuinitate.
⁕ Mater hec est Filia/
pater hic est natus/
Quis audiuit talia
Deus homo natus/
Seruus hic est dominus/
qui vbique cominus/
nescit comprehendi.
Presens est et eminus/
stupor ille geminus/
Nescit comprehendi
⁕ Jn obscuro nascitur/
illustrator solis
Stabulo reponitur
princeps terræ molis/
Fatigatur dextera/
qui et fecit sidera/
qui celos ascendit.
Concrepat vagitibus
qui tonat in nubibus/
et celos ascendit
|10r⁕ Orto Dei filio/
virgine de pura/
Vt rosa de lilio/
stupescit natura/
quem parit iuuencula/
natum ante secula/
creatorem rerum/
quod vber mundicie/
dat lac pudicitie/
antiquo dierum
⁕ Vt vitrum non leditur
sole penetrante/
Sic illesa creditur/
post partum et ante/
Felix hec puerpera/
cuius casta viscera
Deum genuerunt/
Et beata vbera/
in etate tenera
Christum lactauerunt
⁕ Angelus pastoribus
iuxta suum gregem/
Nocte vigilantibus/
Natum celi regem/
Nunciat cum gaudio/
iacentem in præsepio/
infantem pannosum/
Angelorum dominum/
et pre natis hominum
forma speciosum
⁕ Orbis dum describitur/
virgo pregnans ibat/
Bethlehem cum nascitur/
Deus qui nos scribat
Angelorum curia/
Que canebant Gloriam
noue dignitatis
Deus in sublimibus/
det pacem hominibus
bone voluntatis
Christe qui nos propriis
manibus feci|10vsti/
et pro nobis omnibus/
nasci voluisti/
Te deuote poscimus/
laxa quod peccauimus/
ne sinas perire/
quod cruore proprio
redemisti gaudio/
fac ad te venire

Klik på et sidetal i tekstens venstremargin for at se en faksimile af siden.

Du kan slå ord fra teksten op i ordbogen. Aktivér "ordbog" i toppen af siden for at komme i gang.